- CHAMAEDAPHNE
- CHAMAEDAPHNEGraece Χαμαιδάφνη, Alexandrea lurus est dicta, Dioscoridi, Χαμαιδάφνη, οἱ δὲ καὶ ταύτην Α᾿λεξάνδρειαν καλοῦσι, et Stephano; quorum ille Chamaedaphnae hoc proprium tribuit, quod fructum ferat, τοῖς φύλλοις ἐπιπεφυκότα, i. e. in tergo foliorum adnascentem, quod idem de Alexandrea tradidit, quam ait gestare fructum εν μέσοις φύλλοις. Eadem et Daphnoides nonnullis. Quae tria tamen manifeste alii distinguunt, cognominibus interim non raro confundentes. Alexandrea certe laurus, Stephanos Alxandri cognominata est, quod eâ coronati solitus esset Alexander: et coronariam quoque ac topiariam Chamaedaphnen Plinius facit, l. 21. c. 11. Vinca per vinca semper viret, in modum lineae folus geniculatim circumdata, topiaria herba, inopiam tamen florum aliquando supplet. haec a Graecis Chamaedaphne vocatur. Verum haec descriptio clematidis est, longe diversae ab ea Chamaedaphne, quam Dioscorides et Stephanus eandem cum Alexandrea faciunt. Chamaedaphne quippe illa, cubitales virgas a radice producit, fructumque rotundum, rubentem et foliis adnatum. Nihil tale in vinca pervinca: quae cum illa nil, nisi folium lauro simile, commune ac indiscretum habet. Unde et Δαφνοειδοῦς utraque cognomen meruit: sed Alexandrea Chamaedaphne proprie vocata est, clematis autem δαφνοειδὲς, etc. Qua de re vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 403. et 404. ut et supta, ubi de Alexandrea Lauro.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.